monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 3, 33
{IV} Agatha quondam Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum fertilissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Metapinum, tertium idemque amplissimum Massalioticum. sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse.